

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 18: Versus 17
Phelethi.[HIERON.]Admirabiles vel vivificatores, quos quidam dicunt fuisse septuaginta judices, more eorum quos Moyses Domino praecipiente in eremo elegit. Alii dicunt Cerethaeos ad hoc deputatos ut reos punirent, Phelethaeos vero ut insontes defenderent.Porro.Filii David, Christi sunt fideles, quos ei sancta parit Ecclesia, qui suntgenus electum, regale sacerdotium[I Petr. 2.].Primi ad manum.Quia bonis operibus merentur sibi regnum coeli, tanto Deo viciniores, quanto sanctiores.